Ihesus vocavit Iacobum
Introït Messe farcie de
Fulbert (f. 132v-139r) (Livre I, Chap. XXXI)
Ihesus
vocavit Iacobum Zebedei
et
Iohannem fratrem Iacobi,
et
imposuit eis nomina Boanerges,
quod
est filii tonitrui.
Reges
terre et omnes populi,
principes
et omnnes iudices terre,
iuvenes
et virgines, senes cum iunioribus,
laudent
nomen domini, quia eius Filius.
Ihesus
vocavit Iacobum Zebedei
et
Iohannem fratrem Iacobi,
Quia
bonum est et iocundum
habitare
fratres in unum Deum.
Et
imposuit eis nomina Boanerges,
Quoniam
tonitruum de nube terrificum
in
monte Tabor audierunt:
Hic
est Filius meus dilectus.
Quod
est filii tonitrui
Celi
enarrant gloriam Dei
et
opera manuum eius annunciat firmamentum.
Laudent
Deum celi et terra,
mare
et omnia reptilia in eis,
quoniam
dominus.
Ihesus
vocavit Iacobum Zebedei
et
Iohannem fratrem Iacobi,
Ut
mitteret eso predicare regnum Dei,
Et
imposuit eis nomina Boanerges,
Quorum
unus e celestibus intonuit:
In
principium erat Verbum.
Quod
est filii tonitrui
Gloria
Patri et Filio et Spiritui Sancto
sicut
erat in principio et nunc et semper
et
in secula seculorum. Amen
Omnes
gentes plaudent mentibus,
jubilent
Deo in voce exultacionis,
quoniam
dominus excelsus terribilis, rex magnus.
Ihesus
vocavit Iacobum Zebedei
et
Iohannem fratrem Iacobi,
et
imposuit eis nomina Boanerges,
quod
est filii tonitrui.
-----------------------------------------------------------------------
retour à
Codex chants

delhommeb
at wanadoo.fr - 19/05/2006
|