Canticum
Fratris Solis (Laudes Creaturarum)

(Conversio
Latina Cantici Fratris Solis vel Laudum Creaturarum
Sancti Francisci Assisiensis)
1.
Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes,
gloria et honor et omnis benedictio (cfr. Apoc
4,9.11).
2.
Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo
est dignus te nominare.
3.
Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua
(cfr. Tob 8,7), principaliter cum domino
fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per
ipsum.
4.
Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
de te, altissime, profert significationem.
5.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et
stellas (cfr. Ps 148,3), quas in caelo creasti
claras et pretiosas et bellas.
6.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum
et propter aerem et nubes et serenitatem et omne
tempus (cfr. Dan 3,64-65), per quod das tuis
creaturis alimentum (cfr. Ps 103, 13-14).
7.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam (cfr.
Ps 148,4-5), quae est perutilis et humilis et
pretiosa et casta.
8.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem (cfr.
Dan 3,66), per quem noctem illuminas (cfr.
Ps 77,14), et ipse est pulcher et iucundus et
robustus et fortis.
9
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram
matrem terram (cfr. Dan 3,74) quae nos sustentat
et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis
floribus et herba (cfr. Ps 103, 13-14).
10.
Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt
propter tuum amorem (cfr. Mt 6,12), et sustinent
infirmatem et tribulationem.
11.
Beati illi, qui ea sustinebunt in pace (cfr.
Mt 5,10), quia a te, altissime, coronabuntur.
12.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem
corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere.
13.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus,
quia secunda mors non faciet eis malum (cfr.
Apoc 2,11; 20,6).
14.
Laudate et benedicite Dominum meum (cfr. Dan
3,85), gratias agite et servite illi magna humilitate.
--------------------------------------------------------------
retour
à
Canticum
Solis
home
|